- PASCHATE (a)
- a PASCHATEad Pascha, annos computandi ratio, per totam Franciam, labentibus saeculis obtinuit, sub tertia videl. Regum stirpe: adeo ut si Pascha post 25. diem Martii (a quo nonnulli eâ tempestate annorum initium in illa gente ductum esse volunt) vel in mensem Aprilem incideret, ante vel post Pascha apponerent, secundum diem, in quem incidebatdies Paschatis Dominicus, ita ut ante Pascha annum proxime elapsum; si post Pascha apponeretur, annum subsequentem, denotaret: V. g. exstat Charta data 4. Aprilis annô 1375. ante Pascha, quod exstitit eô annô, secundum hodiernum annos putandi morem, 22. eiusdem mensis. Ita perinde alia habetur, data 20. Aprilis annô 1376. post Pascha, quod exstitit 13. eiusdem mensis die illius anni. At cur Faschatis primus anni dies fuerit, apud Gallos, vel certe intium anni, variae sunt sententiae. Ioseph. Scaliger Ep. 226. ait Gallos, veteris Ecclesiae sequutos consuetudinem, qui Pascha et Paschalem hebdomadam novum annum vocabant. Car. vero du Fresne existimat id inde manâsse, quod ab ipsis Ecclesiae fere primordiis ea obtinuisset consuetedo, ut tabella Cereo Paschali appenderetur, in qua annus currens describeretur, idque eius initium putarent Franci: iis enim mos iste proprius fuit. Unde in Tabulario Lingonensi legi dicit diploma, cum hac temporis nota: 12. mensis Februarii, Indict. 12. annô 1328. more Gallicanô. Aliud, Annô Domini 1384. sumptô a Paschate more Gallicanô, die6. mensis Maii. Ut alios omittam. Sed tandem, Caroli IX. Regis Edictô anni 1564. cantum est, ut in Galliis, in publicis privatisque tabulis, a Kalendis Ianuar. annorum repeteretur exordium. Vide praesatum Car. du Fresne in voce Annus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.